#  Latin Verse Translation of William Cowper's "The Poplar Field" 

 



Translated from William Cowper's English into Latin** by Daniel Schwennicke, Merton College, University of OxfordTHE CHANCELLOR'S LATIN PRIZE 2014: POETRY*Quid mea carmina possunt?Populeum nemus excisum est; frondosa valetoumbra columnarum! nec iam stridentibus alisludunt in foliis Zephyri gelidoque susurrocantant nec specie fluvialis lympha renidet.gramine non oculos bis sex labentibus annisiuvit ager nostros. iam iam qua consita ripaen arbusta iacent passim deiecta per herbam atque sedile coma est cuius sub tegmine sedi. et merula e mediis coryleti ut quareret umbramaestibus effugit, nidum procul inde locavit, et nemus omne silet quondam dulcedine plenumnec iam blanda meum pertemptant carmina pectus.sed velut arboribus fugit inreparabile tempus et nobis, humili requiescam in funere semper: ante caput lapis infelix, in pectore siccus caespes erit dum silva loco nova surget eodem.talia conspiciens hominis mecum ipse volutogaudia quae pereunt: sua vita simillima sommo est;at tanto brevius quo gaudeat esse videtur.